- SCYTHAE
- SCYTHAEpopuli fuêre celeberrimi, antiquissimi proximi, Eerrario hodie Tartari, gens numerosissima, in plures populos divisa: Sunt enim non in Asia solum, sed et in Europa, apud Maeotidem paludem, qui et Maeotae, Alani, Agathyrsi, Geloni, et Sauromatae: Baudrando populi sunt, longe lateque per partemd Borealem Asiae extensi; e quibus fuêre praecipui Hyperborei Scythae, magis ad Septentrionem vagantes, Orgasi, Sacae, et Alani Scythae, Hi pet Sarmatiom in scanziam transgressi, inde in Germaniam venerunt. Et quidem Scythicam linguam matricem esse Germanicae, indicat ipsum Scitharum nomen, Sagittiferos significans, quô illi armorum genere coeteris praestabant. Dein Maeotis palus a Scythis, qui accoluêre, dicta Temcrinda, i. e. maris finis: et Caucasus mons dictus ipsis a candore Graucasus, Pliniô teste l. 5. c. 30. Eadem Parthicae Persicaeque mater est, et centena aliquot Persicae linguae nomina cum Germanis communia facile addi possent: cuius concordiae non alia adferri potest causa probabilis, quam quod eadem Scythae ortis a se Parthis, qui diu Persidem tenuerunt, eadem Germanis tradidêre. Vide Hug. Grotium Hist. Gotthorum, Vandalorum et Longobardorum. Hi, ut antiquiora omittam, a Vibio Treboniano Gallo Imperat. ignominiosâ pace, concessô ipsis annuô tributô ducentarum darchmarum placati, A. C. 254. hôc insolentiores facti Thraciam, Dardaniam, Thessaliam, Macedoniam: inde in Asiam transgressi Cappadociam, Pessinuntem, Ephesum, aliaque loca diripuêre, Iornand. de rebus Geticis. Sed a Claudio Dalmata in Moesia Thraciave ingenti clade victi, A. C. 270, iterumque, cum per Moeotidem, paludem in Pontum et Ciliciam illapsi essent, a Claudio Tacito Imper. A. C. 277. repressi sunt. Cumque duce Radagisiô in Italiam irruptionem fecissent, a Stilicone Romanorum, Uldino Hunnorum, et Saro Gottorum Ducibus, in extremas angustias redacti, in vilissimarum pecudum morem venales prostiterunt, A. C. 405. Aur. Victor, P. Orosius l. 7. c. 26. etc. De his Proverbia: Scitharum or atio, apud Lucian. Hi enim Dario nihil aliud, quam, ut ploraret, olim rescripsêre. Scitharum potatio, ob vitam eorum asperam: Scytha equum, in eum, qui rem, quam maxime appetit, aversari se simulat: Scitharum solitudines, etc. Qu. Curtius l. 6. c. 2. Scythaeregionem campestrem, ac fertilemoccupeverunt, graves adhuc accolae (Persis scil.) Sedes habent in Europa et Asia. Qui super Bosporum colunt, ascribuntur Asiae. At qui in Europa sunt, a laevo Thraciae latere ad Borysthenem, atque inde ad Tanaim alium amnem rectâ plagâ petrinent. Tanais Europam et Asiam medius interfluit: nec dubitatur quin Scythae, qui Parthos condidêre, non a Bosporo, sed ex regione Europae penetraverint. Hactenus Curtius. Et quidem, praeter Grotium supra memoratum, Marcus Zuerius Boxhornius, gentem Scythicam a sagittandi studio et arte Germanicô vocabulô appellatam censet. Neque pudere Germanos potest originis Scythicae, quod illa gens et rerum gestarum gloriâ, et rectitudine morum ac simplicitate laudata scriptoribus sit. Nec sapientiae laudem iis adimit Curtius l. 7. c. 8. Scythis, inquit, non ut ceteris barbaris, rudis et inconditus sensus est. Quidam eorum sapientiam capere dicuntur, quantamcumque gens capit, semper armata: Et docet oratio, quae ibi sequitur, libera quidem, ceterum magnanima et sapiens. Lege etiam egregium Horatii Carmem l. 3. Od. 24. in quo Seytharummores Romanis praefert, et gentem ab aequitate, iustitiâ, et pudicitiâ elegantissimis versibus commendat. Scythae et Aegyptii diu de generis antiquitate contenderunt: in quo certamine superatis Aegyptiis, Scythae antiquiores visi sunt. Hi populi olim nullas urbes habuerunt, nulla moenia, domos secum ferentes, unde et Hamaxohii dicuntur. Hinc Horat. loc. cit. v. 9.----- Campestres melius Scythae,Quorum plaustra vagas rite trahunt domos.Idem l. 1. Carm. Od. 35. v. 9.Te Dacus asper, te profugi Scythae.Scitharum iustitiam ostendit Bochart. l. 3. Geogr. c. 9. Vide quoque plura de illis apud eundem, c. 13. eiusdem libri. Scitharum vocabulum quam late sumptum antiquissimis Graecis, docet Cluver. Germ. Antiq. l. 1. c. 2. Vide insuper Plin. Ptol. ut et Scythia. Ut vero et antiquiora illorum gesta non negligantut, praeter migrationem eorum Parthicam, verbô iam indigitatam, de qua prolixius videri poterit Marshamus Canone Chron. Sec. XIV. Cimmeriae quoque et irruptionis in Mediam mentio facienda. Namque a Massagetis bellô vexati, transmissô Araxe, in Cimmeriam, pulsis eius incolis abierunt: unde hodieque in Scythia (quae Cimmeriorum olim terra fuit) cimmerii muri, Cimmeria potoria; regioque appelltur Cimmeria et Bosphorus Cimmerius, ait Herod. l. 4. c. 12. Vide voce Cimmerii, it Tyrus. Postea, in Asiam Cimmerios insequuti inque mediterranea conversi (cum Cimmerii iuxta mare iter tenuerint.) Mediam intrârunt, duce Madye Rege suô, ac Cyaxarem Medorum Regem in Ninives obsidione tum haerentem, in se averterunt, eôque acie superatô omni Asiâ potiti sunt: inde in Aegyptum contendentes, a Psammiticho I. muneribus ac precibus deliniti retrocesserunt, Herodot. l. 1. c. 103. et l. 4. c. 12. Post superbum vero 28. annorum dominatum, a Cyaxare, quem Babylonii iuverant, inter epulas oppressi iterumque expulsi sunt. Qui, cum quosdam illo rum domô pulsos ab venandi peritiam benigue habuisset, illi autem quodam die (praedâ carentes) carnes pueri, quem linguâ Scythicâ, et sagittandi arte instituendum acceperant, in morem ferinae paratas Cyaxari apposuisleut, ac ad Alyattem Lydum profugissent, bello quinquennali inter Medos Lydosque, nec aliter tandem, quam Eclipsi solis a Thalete praedictâ, finito, ansam dederunt, de quo idem videndus l. 1. c. 73. et 74. Vide praefatum Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. XVII. et XVIII. Ut hoc solum addam: Hornio, quos hodie Tartaros appellamus, antiquior aetas Hunnos vocavit, qui in locum priscorum Scitharum per Asiam successerunt, Orb. Imper. cum Animadversion Felleri p. 130. Eorum munus olim facere carnficinam fuisse Hyginus Fab. 165. arbitratus est, cum de Marsya agens, Apollo inquit, victum Marsyand ad arborem religatum, Scythae tradidit, qui eum membratim separavit. Sic nempe vertit verbum ἀποσκυθίσαι, quod in Graeco erat, unde is historiam eam desumpsit. Sed ἀποσκυθίσαι hîc est pellem detrahere, ex more Scitharum pervulgato, qui ex capitbus hostium bello interemptorum, pellem cum pilo detrahebant et mantelia inde faciebant. Unde Proverb. Σκυθιςτὶ χειρόμακτρον. Quamvis alias σκύθης σίδηρος, i. e. serrum, ut Stephanus interpretatur, et ἀποσκυθίζειν, περιτεμεῖν est Hesychio, i. e. circumcidere, item σιδήρῳ τὰς τρίχας τεμεῖν, ferrô capillos resecare. Sed et Corpus Athenis fuit ministrorum publicorum, sive lictorum, qui Τοξόται dicebantur et Σκύθαι et Πευσίνιοι, ad coercendos, qui immodeste agerent: quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 827.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.